monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 35

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 7, 35
Circulus oculi tui habet duo perlucida in se unum tamen habitaculum existens, omniaque regens quae sibi constituta sunt. Audi et intellige, homo. Sic tres personae in una incommutabili essentia divinitatis sunt. In Patre Filius, in utroque Spiritus sanctus, et unum sunt sibique inseparabiliter cooperantur; quoniam nec Pater operatur sine Filio, nec Filius sine Spiritu sancto, nec Spiritus sanctus sine ipsis, nec Pater, nec Filius, sine Spiritu sancto, qui unitas indivisa sunt.